

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 5: Versus 19
Vade in domum tuam.[BEDA.]Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum praepropere vult jam esse cum Christo, negligat praedicationis mysterium fraternae redemptioni accommodatum.[HIER.]Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et praedicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt.[BEDA.]Matthaeus duos, Marcus et Lucas unum a daemone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Noe. Cum enim Noe tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.